Postridie Calendas Decembres. Xeri datum. Huic conventiculo praeter veterani intersunt sodales novi tironicidium ineuntes: Iosephus M. Ruiz et Ioannes Pérez, Xerenses, Hispani. Litteris humanioribus studentes nostram linguam Graecamque in Un. Studiorum Gaditana discunt.Hodie in nostro Circulo actum est de varietate cuiuslibet generis qua quidam textus mutari possit, sicut 'urbs marmorea', qui in Roma Aeterna legitur:Extra forum Ròmà num sunt alia multa aedificia pùblica. Iam veterès règès Ròmà ni in valle Murcià , quae inter Palà tium et Aventìnum interiecta est, circum Mà ximum cònstituèrunt, qUI aCaesare renovà tus plùs quam trecentòs passùs longus est et octògintà milia spectà tòrum capit. Alter circus posteà in campo Mà rtiò aedificà tus est et circus Flà minius appellà tus a nomine C. Flà minii, qUI eòdem tempore viam Flà miniam mùnivit; tertius circus trà ns Tiberim in agro Vaticano constitùtus a principe C. Caligulà , Non procul a circo Flà miniò Cn. Pompèius consul amplissimum theà trum marmoreum aedificandum cùrà vit cum porticù et nova curia. In curia Pompèià statua Pompèii locà ta erat, ad cuius pedés C.Il11ius Caesar a M. Bruto, C. Cassio aliisque senà tòribus necà tus est. Id factum est Idibus Martiìs quarto anno postquam Caesar exercitum Pompei! superà vit in Thessalià ad oppidum Pharsà lum, Post necem Caesaris curia Pompèia a populò Irato incensa estEcce aliter modo:Sub foro Romano plurima aedificia publica sunt. Antea antiqui reges Romani in valle Murcia inter Palatium et Aventinum interiectâ, circum Maximum struxerunt, a Caesare postea renovatum, plus quam trescentos passus longum et octoginta milia spectatorum capiens. Alterum circum deinde Romani constituerunt in campô Martiô cui nomen Flaminius est, a C Flaminiô, tunc viae Flaminiae munitore; princeps C.Caligula tertium circum constituit in ripâ Tiberis oppositâ, ubi ager Vaticanus patet. Prope circum Flaminium Cn. Pompeius consul curavit ut latissimum theatrum e marmore factum cum porticu aedificatum esset et nova curia quae signô ipsius consulis ornabatur; in eô ipsô locô ad pedes statuae Pompeii, M. Brutus, C. Cassius et alii senatores Caesarem Idibus Martiis interfecerunt, exercitu Pompeii abhinc quattuor annos apud Pharsalum in regione Tessaliae a Caesare superatô. Postquam Caesar necatus est, populus irâ motus curiam Pompeiam incendit.Iterum:Aedificia plurima Forum Romanum cingunt. Olim reges iuxta vallem Murciam Circum Maximum exstruxerunt quem postea Caesar novavit quo plures spectatores reciperet. Muniente viam consule C. Flaminio, eius nomine appellatus est circus alter qui in campo Martio exstructus est. Postquam vero C. Caligula tertium in agro Vaticano trans Tiberim aedificavit, marmoreum theatrum amplum et satis capax perfici iussit Pompeius praeditum et porticu et nova curia quam ornabat ipsius statua a Caesare visa cum mortem obiit a Bruto aliisque vulneratus. Periit enim anno quarto post victoriam in Thessalia adeptam. Curiam autem post Caesaris necem ira populi incendit.IterumAlia multa aedificia publica non in foro Romano sunt. Veteres reges Romani in valle Veneria, quae inter Palatinum et Aventinum est, antea constituerunt circum Maximum quem Caesar plus quam trecentos passus longus augescit et quo octoginta spectatorum milia advenire possunt. In campo Martio postea aedificatus est alter circus, Flaminius appellatus in memoriam C. Flaminii qui eodem tempore viam Flaminiam fecit; princeps C. Caligula trans Tiberim in agro Vaticano tertium circum constituit. Cn. Pompeius consul propius circum Flaminium in amplissimum theatrum marmoreum aedificando versatus est cum porticu et nova curia. M. Brutus, C. Cassius et alii senatores ad pedes Pompeii statuae, quae in hac curia locata erat, C. Iulium Caesarem necaverunt. Id accidit Idibus Martiis quarto anno postquam Caesar Pompeii exercitum in Thesalia iuxta Fharsalum oppidum vicit. Caesare occiso, populus iratus Pompeii curiam cremavit.Dimidiam alteram sessionis partem dicamus ad Erasmi colloquium 'Diluculum' intitulatum legendum et agendum. Praetera sodalis alius nostri Circuli compendium, breviarium exaravit, Hoc est:Ecce colloquii pellicula:
Postridie Calendas Decembres. Xeri datum. Huic conventiculo praeter veterani intersunt sodales novi tironicidium ineuntes: Iosephus M. Ruiz et Ioannes Pérez, Xerenses, Hispani. Litteris humanioribus studentes nostram linguam Graecamque in Un. Studiorum Gaditana discunt. Hodie in nostro Circulo actum est de varietate cuiuslibet generis qua quidam textus mutari possit, sicut 'urbs marmorea', qui in Roma Aeterna legitur: Extra forum Ròmà num sunt alia multa aedificia pùblica. Iam veterès règès Ròmà ni in valle Murcià , quae inter Palà tium et Aventìnum interiecta est, circum Mà ximum cònstituèrunt, qUI aCaesare renovà tus plùs quam trecentòs passùs longus est et octògintà milia spectà tòrum capit. Alter circus posteà in campo Mà rtiò aedificà tus est et circus Flà minius appellà tus a nomine C. Flà minii, qUI eòdem tempore viam Flà miniam mùnivit; tertius circus trà ns Tiberim in agro Vaticano constitùtus a principe C. Caligulà , Non procul a circo Flà miniò Cn. Pompèius consul amplissimum theà trum marmoreum aedificandum cùrà vit cum porticù et nova curia. In curia Pompèià statua Pompèii locà ta erat, ad cuius pedés C.Il11ius Caesar a M. Bruto, C. Cassio aliisque senà tòribus necà tus est. Id factum est Idibus Martiìs quarto anno postquam Caesar exercitum Pompei! superà vit in Thessalià ad oppidum Pharsà lum, Post necem Caesaris curia Pompèia a populò Irato incensa est Ecce aliter modo:Sub foro Romano plurima aedificia publica sunt. Antea antiqui reges Romani in valle Murcia inter Palatium et Aventinum interiectâ, circum Maximum struxerunt, a Caesare postea renovatum, plus quam trescentos passus longum et octoginta milia spectatorum capiens. Alterum circum deinde Romani constituerunt in campô Martiô cui nomen Flaminius est, a C Flaminiô, tunc viae Flaminiae munitore; princeps C.Caligula tertium circum constituit in ripâ Tiberis oppositâ, ubi ager Vaticanus patet. Prope circum Flaminium Cn. Pompeius consul curavit ut latissimum theatrum e marmore factum cum porticu aedificatum esset et nova curia quae signô ipsius consulis ornabatur; in eô ipsô locô ad pedes statuae Pompeii, M. Brutus, C. Cassius et alii senatores Caesarem Idibus Martiis interfecerunt, exercitu Pompeii abhinc quattuor annos apud Pharsalum in regione Tessaliae a Caesare superatô. Postquam Caesar necatus est, populus irâ motus curiam Pompeiam incendit. Iterum: Aedificia plurima Forum Romanum cingunt. Olim reges iuxta vallem Murciam Circum Maximum exstruxerunt quem postea Caesar novavit quo plures spectatores reciperet. Muniente viam consule C. Flaminio, eius nomine appellatus est circus alter qui in campo Martio exstructus est. Postquam vero C. Caligula tertium in agro Vaticano trans Tiberim aedificavit, marmoreum theatrum amplum et satis capax perfici iussit Pompeius praeditum et porticu et nova curia quam ornabat ipsius statua a Caesare visa cum mortem obiit a Bruto aliisque vulneratus. Periit enim anno quarto post victoriam in Thessalia adeptam. Curiam autem post Caesaris necem ira populi incendit. IterumAlia multa aedificia publica non in foro Romano sunt. Veteres reges Romani in valle Veneria, quae inter Palatinum et Aventinum est, antea constituerunt circum Maximum quem Caesar plus quam trecentos passus longus augescit et quo octoginta spectatorum milia advenire possunt. In campo Martio postea aedificatus est alter circus, Flaminius appellatus in memoriam C. Flaminii qui eodem tempore viam Flaminiam fecit; princeps C. Caligula trans Tiberim in agro Vaticano tertium circum constituit. Cn. Pompeius consul propius circum Flaminium in amplissimum theatrum marmoreum aedificando versatus est cum porticu et nova curia. M. Brutus, C. Cassius et alii senatores ad pedes Pompeii statuae, quae in hac curia locata erat, C. Iulium Caesarem necaverunt. Id accidit Idibus Martiis quarto anno postquam Caesar Pompeii exercitum in Thesalia iuxta Fharsalum oppidum vicit. Caesare occiso, populus iratus Pompeii curiam cremavit. Dimidiam alteram sessionis partem dicamus ad Erasmi colloquium 'Diluculum' in